monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Post hanc autem commemorationem novissimae persecutionis breviter complectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe civitas inimica passura est. Dicit enim: "Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestiae et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum."
Bestiam bene intellegi ipsam impiam civitatem supra diximus. Pseudopropheta vero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus.
2 Post haec ipsum novissimum iudicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quo modo sibi fuerit revelatum: "Et vidi", inquit, "thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inventus non est."
Non ait: "Vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra", quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de vivis et mortuis iudicatum; sed eum se vidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea.
3 Peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum novum et terra nova. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et apostolus dicit: "Praeterit enim figura huius mundi, volo vos sine sollicitudine esse."
Figura ergo praeterit, non natura.
4 Cum ergo se Iohannes vidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra: "Et vidi", inquit, "mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua."
Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi non tacuit: "Qui est", inquit, "vitae uniuscuiusque."
Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et veteres et novi, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est vitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset sive fecisset.
5 Qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem valeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt universae vitae universorum? An tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et vitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari?
6 Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura vero ista unum volens intellegi: "Et alius", inquit, "liber apertus est."
Quaedam igitur vis est intellegenda divina, qua fiet, ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur.
7 Quae nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Ut autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusve distulerat: "Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant."
Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est.
8 Hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetivit loco. Cum enim dixisset: "Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant;" mox addidit quod paulo ante posuerat: "Et iudicati sunt singuli secundum facta sua."
Hoc est enim quod supra dixerat: "Et iudicati sunt mortui secundum facta sua."